

Epistola I ad Timotheum*
Caput 3: Versus 6
Ne in superbiam.Nescit momentaneus sacerdos humilitatem, modos personarum, vel se contemnere non jejunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam, quae est ruina diaboli, incidunt qui puncto horae necdum discipuli, fiunt magistri.Oportet autem,etc. Haec clausula congruit principio, quod irreprehensibilis sit non solum a domesticis, sed ab alienis, Judaeis, gentibus, haereticis, ut qui religioni detrahunt, juri ejus detrahere non audeant.